Erat autem eo tempore in Jerusalem genethliacus quidam, Judas nomine, de haeresi Esseorum, qui per constellationem indicavit de nativitate puerorum, qui scholasticis suis arte sua praedixerat de morte Antigoni, et diem et locum. Is, cum vidisset Antigonum in armis gloriantem, exclamavit: Papae! Nunc mihi pulchrum est mori, quando ante me veritas interiit mearumque praedictionum aliquod mendacium deprehensum est. Vivit Antigonus iste, qui hodie moriturus erat in Pirgo Stratonis. Locus autem ille abhinc sexcentis stadiis distat, horae vero diei sunt quatuor. Cumque sic ejularet senex, paulo post occisus est Antigonus cum armatus descenderet per Pirgum Stratonis, seque locorum aequivocatione senex agnovit fuisse deceptum. Audiens autem rex mortem fratris indoluit, adeoque morbus invaluit, ut sanguinem, laceratis visceribus, evomeret. Quem unus de servulis huic officio destinatus foras efferens, ubi Antigonus occisus fuerat, casu effudit super adhuc exstantes cruoris maculas. Quod videns populus exclamavit affirmans nutu Dei in occisi ultionem, sanguinem libatum occisoris. Cumque causam clamoris rex sciscitaretur, nullusque ei auderet prodere, tandem minanti, pro taciturnitate supplicium, verum quod erat ei indicaverunt. Et ingemiscens ait. Fas non erat, ut Dei lumen scelera mea laterent, quatenus, o corpus improbum, matri fratrique animam damnatam detinebis. Utinam non paulatim eis sanguinem meum libem, sed totum simul accipiant! Et, his dictis, exspiravit.